Evangile de Saint Jean en latin


Ce texte, est l'introduction de l'évangile selon St. Jean. Il est trés utilisé dans les rituels de magie et de haute-magie, en tant que texte d'ouverture du rituel. Il permet une "connexion" avec les sphères supérieures. A la suite est donné, toujours en latin, le traditionnel "Au nom du père, et du fils, ..." qui peut aussi servir de bénédiction des objets utilisés dans le rituel.


Initium sancti Evangelii secundum Joannem, gloria tibi Domine.

In principio erat verbum, et verbum erat apud. Deum et Deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat et vita erat hominum, lux et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus à Deo, cui nomen erat johannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri : his qui credunt in nomine ejus, qui non est sanguinibus, neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt : et verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti à patre plenum gratiae et veritatis.

Deo gratias.

Ô Zanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini, Ô Zanna in excelcis.

Te invocamus, Te adoramus.
Te laudamus, Te glorificamus.
Ô Beata et gloria Trinitas.
Sit nomen Domini benedictum; ex hoc nunc et usque in
seculum. Amen.

In nomine patris et Filii, et Spiritus Sancti, Jesus Nazarenus Rex

Judaeorum. Christus vincit + Regnat + Imperat + et ab omni malo

me defendat. Amen.